- LUCIVS Antoniunus
- LUCIVS Antoniunussive Aurelius Commodus Rom. Imp. 18. regnavit Annos 13. successit patri M. Antonino Philosopho, coepitqueve post patrem imperare A. M. 4142. et A. C. 180. a prima statim pueritia turpis, improbus, crudelis, libidinosus, ore pollutus, constupratusqueve, 300. concubuinas t 300. pueros in deliciis habuit, Ael. Spartianus: Colossi capite sublato suae imaginis caput iussit imponi. Hercules, ac Deus voluit vocari, in scena saepe aurigae habitu produiit. Ludis gladiatoriis, et Dalmaticatus praesedit in amphitheatro, gladiator dimicavit. Atletarum etiam more publice se exercuit, quae omnia actis inserenda publicis curavit. Cum a patre decrepito moneretur, ut ne dattritos iam barbaros sineret vires recipete, respondit: Ab incolumi, quamvis paulatim, negotia persici posse, a mortuo nihil. In summa, nihil paternum cum referat, iure a multis nothus dicitur: Is tandem, auctoribus Laeto er concubina Martia, strangulatur, A. Aet. 32. Imperii 13. tantâ omnium exsecratione, ut hostis humani generis etiam Mortuus iudicaretur. Eutrop. l. 8. Egnat. Vict. Iul. Capit. Oros. l. 7. c. 16.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.